SYRIA

SYRIA
SYRIA
provincia maxima Asiae, inter Ciliciam et mare Syrium
ad occasum et Mesopotamiam ad ortum, Euphrate fluv. hanc disterminante, illam monte Amanô: cui Armenia minor incumbit ad Arctos, ad meridiem vero Arabia deserta, et Palaestina; (quae apud Ptol. a Syria divisa est, sed apudi alios in Syria comprehenditur, ut pars illius) Dividitur in plures regiones, Comagenem ad septenttionem, Phoeniciam ad occasum, Caelesyriam ad meridiem, Palmyrenem ad ortum et Seleucidem circa medium. Longa inter Ciliciam et Arabiam 470. mill. pass. lata inter Seleuciam Pieriam et Zeugma 175. teste Pliniô, l. 5. c. 12. Hesych. annotat Συρίαν λέγεςθαι γην̑ τὴν ἀπὸ Φοινίκης μέχρι Βαβυλωνίας. Producit nigros Leones, Plin. fuitque in tribu Manasse. Vide Assyria, ut et Seldenum de Diis Syris, Proleg. c. 1. ac Montanum ad Dionys. v. 772. Regnum olim celebre fuit, cuius fundamenta iecit Seleucus Nicanor, duravitque ann. 246. sub 25. Regibus, quorum ultimus Antiochus fuit XII. Vide Annales V. T. Ioseph. Appian. Alex. de bello Syr. A' Pompeio dein in provinciam redacta, a Saracenis saeculô 7. et 8. occupata est, quibus eam Constantinus Imperator A. C. 932. postea Godofridus Buslionaeus eripuêre: Sed postmodum Saraceni denuo hîc rerum potiti sunt, donec, postquam Baldumus IV. Hierosolymor. Rex eam bis vastavit, circa A. C. 1173. Seraph autem Sultanus Babyloniae totam occupavit A. C. 1292. ad Aegyptios tradente illam iis, Caycapho, quem Cazanus Tartarus regioni praefecerat, A. C. 1304. tandem ad Turcas, sub Selimo I. A. C. 1517 devolveretur. Hodie la Sourie Gall. Souristan incolis, cum late sumitut, complectitur Syriam propriam Palaestivam et Phoeniciam. Tota sub Turcis, cum antea Aegyptiis pareret. Vide supra. Syriae propriae maxima latitudo est ab Ortu in Occasum 175. mill. pass. longitudo a Septentrione in Meridiem 430. nempe inter Ciliciam ad Boream et Phoeniciam ad Meridiem. Terminatur ab Occasu mari Mediterraneô seu Syriacô hinc dictô, ab Ortu Arabiâ desertâ et Assyriâ, Eius praecipuae partes fuêre Syria proprie dicta, Caelesyria, Comagene et Palmyrene. Caput Antiochia, ad Orontem, hodie Antachia, Baudrand. Addo quod adeo laxe nonnumquam Veteres Syriae voce usi deprehenduntur, ut Mesopotam iam quoque, Babyloniam, et Assyriam complecteretur. Unde Mela, l. 1. c. 11. Syria et Caela dicitur et Mesopotamia et Damascene, et Adiabene, et Babylonia, et Iudaea et Sophene. Vide quoque Plin. l. 5. c. 13. Itaque videas ab ipso Cicerone de Divin. l. 1. Chaldaeos in Syria statui; et Sardanapalum dici Syriae Regem, Tuseul quaest. l. 5. quem Assyrii alii nuncupant. Nec mirum, quando Syria prius Allyria, quique Syri, illi antea Assyrii, ut ex Herodoto, Polyhymnia, Trogo, l. 1. c. 7. Aliis constat. Maro proin quoque Georg. l. 2. v. 465. Assyrium venenum, pro Syra seu Tyria purpura dixit et Senecae in Hippol. Actu 1. v. 87. mare Mediterraneum Assyria tenus se extendit Voll. de Idol. l. 2. c. 9. qui etiam l. 1. c. 24. Strabonis quidem temporibus, ad sinum Issicum, sed antiquioribus, usque ad Pontum Euxinum, extendisse se Syros tradit. Strabo enim id l. 16. indigitat, ubid ostendit, Cappadoces utrosque, et qui Taurum et qui Pontum accolunt, Leucosyros vocatos, ut distingerentur a Syris nigris, qui erant extra Taurum, ad Amanum usque montem: Unde Armenia minor et Cappadociae pars olim Syriae tributa. Porro Syriae nomen aliter usurpant Scriptores sacri, aliter profani. Scripturae enim more Aram, quam
Syriam reddunt Interpretes IXX. tum de Mesopotamia dicitur, quae vocatur Aram Nahemaim et Padan Aram, tum de Caelesyria, unde legas Aram Dammesek, h. e. Syria Damascena: Item Aram Zoba, h. e. Zophena, ut vocat Iosephus, et sic in aliis. Itaque eaedem S. Literae nomine Aram distinguunt Syriam a Phoenicia et Palaestinâ, ut videre est Iudic. c. 10. v. 6, et 2. sive 4. Regum c. 24. v. 2. Graeci vero ac Romani laxius voce utuntur ut vidimus. Adde, quae de homony mia vocis habet Salmas. ad Solin. passim, qui inter alia nihil odorum, praeter calamum et iuncum, in Syria nasci, adnotat, p. 1059. et 1068. Inter Syrorum Deos, de quibus Io. Seldenus integtô opere commentatus est Iephthae quoque filiam locum habuisse, suggerit Epiphanius, haer. 55. ubi de Melchidecianis, εν δὲ Σεβαςῆ τῆ ποτὲ Σαμαρείᾳ καλουμεν´ῃ, τὴν θυγατέρα Ι᾿εφθάε θεοποιήϚαντες ἔτι ταύτην τελετηὸ κατ᾿ ἔτος ἄγουσι, Sebaste vero, quae olim Samaria, Iephthae filiam divinis honoribus consecrârunt, in cuius memoriam sollemne quotannis festum celebrant. Cuius festi originem cognoscimus ex Iudic. c. 11. v. 39. 40. Et forte ex Ι῎εφθις, quomodo filia sit a Patre dicta, correptum Ι῎φις, uti ex eo ἄναςςα, conflatum Ι᾿φιάναςςα: item, quia genita ex Iphe, h. e. Iephthe, dicta est Iphigenia: quae Homero fabulae de Agamemnone, filiam Iphigemam sacrificare patato, occasionem praebuisse videtur. Et haec quidem Numina a Syris culta, dum res florerent Aslyriae. Postquam vero Persae rerum potiti sunt. Naturae solum partes pro Diis coluêre: donec in Graecorum potestatem Syria pervenit de quirum cultu dicetur infra in voce Syromacedones. Cur piscium et colnmbarum esu abstinuerint Syri, Vide supra in voce Atergatis seu Der ceto: item in voce Piscis; Pisces enim duo Venerem et Cupidinem indigitantes, Veteres Deos Syros dictos esse, praecipuô a Gente honore cultos, ibi ostendimus. Imo et eapturam piscium hinc aversati sunt, ut ex Hygino patet. Quare Poeta incertus Α᾿νθολογ. l. 6. Heliodorum rete suum Deae Syriae dicâsle, ait: sed
Α᾿γνὸν ἀπ᾿ ἰχθυβόλου θήρης,
Purum a venatione pisces capiente, etc.
Vide Voss. l. 2. c. 36. Coeterum Graecis Syrorum non mintis, ac Medorum et Persarum, res ante Persicum bellum quasi ignotae erant: quemadmodum clare ait Strabo, l. 15. gravi Auctore Homero illud astruens: ubi INterpr. Nec enim Homerus Syrorum vel Medorum nôrat iimperium Alioqui cum Thebas Aegyptias et earum et Phoenicum nominaret divitias: minime praeteriisset divitias Babylonis ac Nini et quiae Ecbatanis. Fuit quoque Syrus, servile nomen, a natione inditum, quemadmoidum Dacus et Geta, apud Athenienses, teste Strabone, l. 7. Item Mysis, Phryx, Lydus, Iapix etc. Sicut autem Alexandrini, nequitiis, salibus, cantu: Asiatici Phryges inprimis et Lycii formâ: Sic Medi, Moesi, Galli, Bithyni, Cappadoces,
Liburni, Syrique, viribus valentes, ad lecticas et onera parabantur, etc. Laur. Pignorius, de Servis. A' Syria porro dicti Syriarchae, Sacerdotes provinc. Syriae, de quibus prolixe agit Iac. Gothofredus, ad l. 1. Cod. Theod. de Praediis Senator. Vide quoque ubi de Asiarchis, Lyciarchis etc. uti de Syria triplici Salmas. ad Solin. p. 470. et 488.
Syriae propriae urbes praecipuae.
Alexaudria, Alesandreta. Antiochia, Antachia. Berrhoea, Alep. Emesla, Hemz. Hierapolis, Tedith. Laodicea, Laudichia. Palmyra, Fayd. Samosata, Scempsat. Zeugma, Interiit. Populi Syri, quorum lingua, ut et Chaldaeorum, magna ex parte Hebraeorum sermoni confinis est, atque eôdem quidem literarum sive elementorum sonô, sed diversis duntaxat in iis exprimendis utuntur characteribus. Ipsi vero Syri molles sunt, effeminati, delicati, unde Syrissare, et ad res novandas magnopere leves. Perunguntur oleô pretiosô, et liniuntur unguentis. Ludis praeterea celebritatibusque dediti, ad nullam aliam rem promptiores sunt quam ad iracundiam: ad haec astutiae notâ infames sunt et mercaturae lucroque maxime addicti. Hinc proverbium: Syri adversus Phoenices, apud Suidam, in versipelles et fraudulentos mutuo, quales erant inter se Syri et Phoenices. l. 2. c. 7. Φιλέορτοι οἱ Σύροι. Multa Syrorum olera apud Plin. l. 20.c. 5. vice proverbii habeatur in eos, qui in rebus plus voluptatis, quam utilitatis afferentibus occupantur. Syrus cum non sis, ne Syrissa, h. e ne alius videri velis, quam sis. Hinc Syrius. Virg. Georg. l. 2. v. 88 Crustumiis, Syriisque pyris, gravibusque voletnis. Propert. l. 2. El. 13. v. 30.
Cum dabitur Syrio munere plenus onyx.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Syria — • A country in Western Asia, which in modern times comprises all that region bounded on the north by the highlands of the Taurus, on the south by Egypt, on the east by Mesopotamia and the Arabia Desert, and on the west by the Mediterranean… …   Catholic encyclopedia

  • SYRIA — SYRIA, state in southwest Asia. Although constantly subject to changes, the country s boundaries were primarily: Ereẓ Israel to the south, Asia Minor (Turkey) to the north, Mesopotamia to the east, and the Mediterranean to the west. Biblical and… …   Encyclopedia of Judaism

  • Syria —    Syria is one of the four Middle Eastern states containing parts of historical Kurdistan. More than a million Kurds live in Syria, many of them descended from grandparents who crossed the frontier to escape Turkish repression after the failure… …   Historical Dictionary of the Kurds

  • Syria —    Syria is Israel s neighbor to the northeast and has been a major antagonist since the Jewish state achieved its independence. The two countries have fought in the War of Independence (1948 49); the Six Day War (1967), during which Israel… …   Historical Dictionary of Israel

  • Syria — puede referirse a: La República Árabe Siria, por una de las transliteraciones del nombre. La cantante italiana Syria, conocida por la canción “Non ci sto”. La provincia romana de Syria. Uno de los reinos caballerescos del mundo ficticio de… …   Wikipedia Español

  • Syria — from L. Syria, from Gk. Syria, from Syrioi the Syrians, a name originally given to the Assyrians (Herodotus vii.63), an aphetic form of Assyrioi (see ASSYRIA (Cf. Assyria)) …   Etymology dictionary

  • Syria — puede referirse a: ● La República Árabe Siria, por una de las transliteraciones del nombre. ● La cantante italiana Syria, conocida por la canción “Non ci sto” …   Enciclopedia Universal

  • Syria — – Archéologie, art et histoire, anciennement Revue d’art oriental et d’archéologie, est une revue pluridisciplinaire et plurilingue consacrée au Proche Orient sémitique, publiée par l’Institut français du Proche Orient. La revue a paru depuis… …   Wikipédia en Français

  • Syria — [sir′ē ə] 1. region of ancient times at the E end of the Mediterranean 2. country in the NW part of this region, south of Turkey: formerly a French mandate, it became an independent republic (1944 58); united with Egypt to form the UNITED ARAB… …   English World dictionary

  • Syria — This article is about the modern state of Syria. For other uses, see Syria (disambiguation). Syrian Arab Republic الجمهورية العربية السورية Al Jumhūriyyah al ʿArabiyyah as Sūriyyah …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”